IV. 1. Suam quisque homo rem meminit. xlii

Plautus in Mercatore : Suam quisque homo rem meminit. Sententia proverbialis notans communem hominum morem, qui in alieno negotio dormitant, in suo quisque et vigilat et adtentus est. Unde recte monet apud Gellium Ennius :

Hoc tibi sit argumentum semper in promptu situm : Ne quid expectes amicos facere quod per te queas.

In eandemque sententiam extat bellissimus Aesopi apologus de cassita avicula, quae negavit ullum esse periculum, donec res alienis manibus esset commissa. Adlusit ad proverbium Plautus in Poenulo :

Ita ne temptas an sciamus nos meminisse nostra ?

Eodem adlusit Terentius in Phormione :

At si talentum rem reliquisset decem

etc. Quicquid cordi est, facile meminimus, et plerumque oblivionis mater est neglegentia.

Index Adagiorum