I. 4. Ansam quaerere, et consimiles metaphorae. iv

Ansa est, qua quippiam prehenditur ac tenetur. Hinc ducta metaphora varias adagiorum formas praebuit. Plautus in Persa : An non vides hunc ansam quaerere  ? id est captare occasionem rescindendae irritandaeque pactionis. Quod quidem a Graecorum tractum est figura, apud quos frequens est, λαβὴν ζητεῖν, παρέχειν λαβήν, id est ansam quaerere, praebere ansam. Aristophanes in Lysistrata :

Εἰ γὰρ ἐνδώσει τις ἡμῶν ταῖσδε κἂν σμικρὰν λαβήν,

Οὐδὲν ἐλλείψουσιν αὗται λιπαρᾶς ξειρουργίας,

id est

Si qua per nos vel pusilla data sit ansa feminis,

Pinguis ipsae nil relinquunt protinus chirurgiae.

Plato libro De legibus tertio : καὶ ὁ λόγος ἡμῖν οἷον λαβὴν ἀποδίδωσιν, id est Et ipse sermo nobis velut ansam praebet. Aristides in Pericle : Τὴν τοῦ βασκαίνειν δοκεῖν παρέχειν λαβήν, id est, Ansam praebere ut invidere videatur. Idem adsimili figura dixit in Timone : Οὐδὲ δίδωσι χώραν τῇ βλασφημίᾳ, id est Neque dat locum convicio. Rursum Plato libro De legibus septimo : Ut contentionis ansas multis praebuerint. Rursum De republica libro octavo, indicat metaphoram sumptam a palaestritis, quorum haec ars est sic componere corpus, ut prehendi non possint  : Πάλιν τοίνυν ὥσπερ παλαιστὴς τὴν αὐτὴν λαβὴν πάρεχε, id est Rursus igitur tanquam palaestrita eandem ansam praebe. Eodem pertinet in easdem ansas incidere et ansam arripere, ansam praeterire, ansam negligere et si qua sunt alia. Epictetus in Enchiridio suo scripsit unicuique rei binas esse ansas, alteram qua teneri possit, alteram qua non possit. Arripiendum igitur ununquodque ea qua possit teneri, id est bona undique excerpenda, mala toleranda. Philosophus quidam adulescentes nullis mathematicis disciplinis instructos noluit admittere, quod diceret illis deesse ansam philosophiae. Plutarchus autem in libello De audiendis poetis eleganter scripsit multas esse corporis parteis, per quas sese insinuant vitia, virtuti vero unicam esse ansam  : aures adulescentulorum, si purae fuerint nullisque assentatorum et corruptorum hominum sermonibus occupatae.

Index Adagiorum