IV. 1Lampon jurat per anserem.xxxiv
Λάμπων ὄμνυσι τὴν χῆνα, id est Lampon jurat per anserem. Ita loquebatur ubi quis decipere temptaret jurejurando. Lampon sacrificus quispiam fuit ac vates et oraculorum auctor. Is solitus est per anserem jurare tanquam per avem auguralem, vel quod olim ita instituerat Radamanthus ne per deorum aliquem juraretur, sed per canem, anserem, id quod Socrati familiare apud Platonem. Tradunt hoc Lampone auctore factum ut Athenienses coloniam miserint in Sybarim. Adagii meminit Aristophanes in Avibus :
[Aues, 521] Lampon etiam nunc jurat per anserem, ubi quis fallit in aliquo.Λάμπων δ᾿ ὄμνυσιν ἔτι καὶ νῦν τὸν χῆν᾿, ὅταν ἐξαπατᾷ τίς τι,