IV. 1. Calliphanes. xxxi

Καλλιφάνης, id est Calliphanes. Ridicula quaedam hujus hominis ambitio proverbiali joco fecit locum. Aiunt enim huic fuisse poetae morem, ut diversorum carminum et orationum initia conscriberet, ad treis aut quattuor versus, eaque pronuntiaret ostentaretque, quo commentum ignorantibus multiscius et eruditus videretur. Meminit hujus Athenaeus Dipnosophistarum libro primo aitque cognomen fuisse Parabrycontis.

Neque vero desunt his nostris temporibus id genus impostores literarii, quibus hoc modo studium est ex summis aliquot diversae professionis auctoribus locos aliquot insignes, nec eos admodum vulgatos, ediscere. Quibus instructi non verentur in conciliabulis quemvis quantumlibet eruditum adoriri. Atque illud adsequuntur prompte decantandis illis locis suis, ut imperitis plane Solones esse videantur. Cum quibus tamen Solonibus, si tertium aut quartum congrediare, Deum immortalem, nihil infantius, nihil indoctius, videlicet thesauris illis semel effusis.

Vix haec scribens a risu tempero, cum recordor Calliphanis cujusdam, quem olim cognovi cum in familia clarissimi patris Henrici Bergensis, episcopi Cameracini, versarer. Sed nomini parcetur propter convictum domesticum. Is permulta volumina concinnabat exornabatque, sed chartis inanibus, nisi quod in fronte videre erat magnificos quosdam titulos, velut Carminum, Orationum, Epistolarum. Singulis praescriptum erat hominis tergeminum nomen, ut qui titulos forte legissent, crederent eruditum et in literis multa magnaque molientem.

Index Adagiorum