IV. 1. Etiam in deorum coetu. xxx

Κἀν θεῶν ἀγορᾷ, id est Etiam in deorum coetu, seu contione. Quidam interpretantur de majorem in modum probis et aequis, quidam de vehementer maledicis. Addunt locum quempiam esse in Eleusine vicinum Anactoro, vocatum θεῶν ἀγοράν, in quem non ingrediebantur nisi bene ominantes ; unde de quopiam praeter modum maledico dicebant : Οὗτος κἀν θεῶν ἀγορᾷ δυσφημήσει, id est Hic vel in deorum contione male ominata loquetur.

Index Adagiorum