Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3025

IV. 1Ficus avibus gratae.xxv

Σῦκα φίλ᾿ ὀρνίθεσσι φυτεύειν οὐκ ἐθέλουσιν, id est

Fici gratae avibus sunt quae plantare recusant.

Carmen heroicum citatur ab Athenaeo continenter eodem quo modo diximus loco. Quadrare videtur in voluptuarios ac fugitantes honesti laboris, cum tamen appetant emolumentum.