IV. 1. Libera Corcyra, caca ubi libet. xxi

Ἐλευθέρα Κόρκυρα, χέζ᾿ ὅπου θέλεις, id est

Corcyra libera, proin caces ubi velis.

Cum significamus libertatem quidvis agendi. Citatur ab Eustathio in Dionysium. Sed magis quadrabit ubi significabimus impunitatem esse maleficis. Hic non absurde puto referri posse quod Plutarchus narrat : Chii quidam cum apud Spartanos peregrinarentur, a coena non solum vomuerunt, verum etiam incacarunt in sellas ephororum. Primum diligenter inquisitum est quinam essent tanti facinoris auctores, daturi nimirum poenas si cives fuissent. Caeterum, ubi compertum est factum a Chiis, Spartani dicebant Chiis licere intemperanter agere.

Index Adagiorum