I. 4. Satis quercus. ii

Ἅλις δρυός, id est Sat quercus. Vetus adagium in eos, qui relicto victu sordido ad elegantiorem lautioremque digrediuntur. Inde profectum, quod prisci illi mortales rudes atque inculti, simulatque Ceres usum frumenti monstravit, glandibus victitare desierunt. Quanquam Plinius libro XVI testatur et sua aetate multas gentes glande victitasse, apud Hispanos etiam in deliciis habitam, adeo ut bellariorum vice secundis mensis inferretur. Hujusmodi nimirum tragemata conveniebant iis, quibus dentifricii loco lotium esset. Nec inconcinne quadrabit in eos, qui relicta antiqua illa virtute ad mores consiliaque sui seculi sese transferunt ac recentiorum moribus incipiunt uti. Hunc ad modum videtur usus Cicero scribens ad Atticum libro ii. in epistola, cujus initium : Multa me sollicitant. Clodii contentiones, quae mihi proponuntur, modice me tangunt; etenim vel subire eas videor summa cum dignitate vel declinare nulla cum molestia posse. Dices fortassis, ἅλις tanquam δρυὸς. Saluti, si me amas, consule. Me miserum ! Cur non ades ? Atque ita quidem in omnibus legitur exemplaribus; verum equidem doctis, uti spero, comprobaturis sic legendum esse contenderim : Dignitatis tanquam δρυὸς ἅλις, saluti, si me amas, consule, ut intelligas dignitatis rationem quasi quercum et priscum illud virtutis studium omittendum esse, posthac saluti potius consulendum quam famae. Id quod et alibi scribit sibi esse in animo, nempe ad eundem Atticum libro IV : Subturpicula mihi videbatur esse palinodia, sed valeant vera, honesta consilia. Apertius velut interpretatur adagium ad hunc ipsum libro secundo : Quid ergo inquies ? Istos mercede conductos habebimus ? Quid faciemus, si non aliter possumus ? An libertinis atque etiam servis serviamus ? Sed ut tu ais : ἅλις σπουδῆς, exponens nimirum quid intellexerit δρυός, hoc est probitatem ac virtutem. Nihil autem prohibet, quominus et in genere proverbium usurpemus, quoties pristinum aliquod studium aut institutum relinquitur.

Index Adagiorum