IV. 1. Animus heptaboeus. xix

Θυμὸς ἑπταβόειος, id est, Animus heptaboeus, sive Ira heptaboea, de forti magnoque et invicto dictum. Epithetum sumptum a clipeo Ajacis, quem Homerus ἑπταβόειον appellat, quod septem boum tergoribus esset obductus atque ob id impenetrabilis. Et Ovidius : Dominus clipei septemplicis Ajax. Sumptum est adagium ex Ranis Aristophanis :

Ἀλλὰ πνέοντας δόρυ καὶ λόγχας καὶ λευκοφόρους τρυφαλείας

Καὶ πήληκας καὶ κνημῖδας καὶ θυμοὺς ἑπταβοείους,

id est

Sed spirantes spicula et hastas albasque in vertice cristas.

Adde his galeas, adde his ocreas, animos quoque septibovinos.

Index Adagiorum