IV. 1.Mortuus per somnum vacabis curis.xviii
Θανὼν καθ᾿ ὕπνους φροντίδων ἔσῃ δίχα, id est
Versiculus vulgo jactatus apud Graecos ex superstitiosa insomniorum observatione. Existimabant enim eum qui se mori somniasset a curis molestiisque liberatum iri, quod mors finem doloribus imponere videatur ; planeque imponit his qui hinc in meliorem demigrant vitam. Fortassis ad eandem pertinet sententiam quod alibi retulimus :Curis vacabis mortuus per somnium.
Νεκροὺς ὁρῶν νέκρωσιν ἕξεις πραγμάτων.