IV. 1. Ne allia comedas et fabas. xvii

Ἵνα μὴ φάγῃ σκόροδα μηδὲ κυάμους, id est Ne edas allia et fabas. Proverbiali videtur aenigmate dictum pro eo quod est : Ne belles neve in judiciis adsis. Nam in bellum inferebantur allia commeatus militaris. Atque utinam ita satis comparatum esset ut hoc pestilentissimum hominum genus, qui bellis delectantur, praeter allia nihil habeant unquam quod edant, aut si quid alliis etiam est deterius ! In judiciis fabas esitabant ne obdormiscerent. Haec quidem Suidas, etiamsi magis puto referendum ad calculos fabarios, quibus antiquitus ferebantur suffragia.

Index Adagiorum