IV. 1Mercator est.xiv
Ἔμπορός ἐστι σκηπτόμενος, id est Mercatorem se adsimulat. Dicendum in eum qui ob timiditatem causas commentitias praetexit, ne cogatur subire discrimen. Suidas [Lex.] ex Aristophane citat, apud quem tum in Pluto tum in Ecclesiazusis quispiam inducitur loquens in hunc modum, ut dicat se fingere mercatorem esse, quoties ad bellum ire jubetur, quod negociatores non cogerentur exire, quoniam expediebat illos relinqui, quo de commeatu prospiciant. In Pluto sic habet locus :
[Plut.] id estΓεωργὸς εἶ; — Μελαγχολᾶν μ᾿ οὕτως οἴει; —
Ἀλλ᾿ ἔμπορος; — Ναί, σκήπτομαι γ᾿, ὅταν τύχω,
Alter sic habet :Num cultor agri es ? — Mene sic furere putas ?
— Negociator ? — Simulo, si quando est opus.
id estἈλλ᾿ ἔμπορος εἶναι σκήπτομαι,
Non usquequaque discrepat hinc Evangelica parabola de his qui invitati ad nuptias variis causationibus excusant.Quasi sim negociator, ita memet gero.