IV. 1. Quantum ex Bacchanalibus. xiii

Ὅσον ἐκ Διονυσίων, id est Quantum ex Dionysiis sive Bacchanalibus. Suidas proverbii loco refert, sed perturbatius, ut assolet. Antiquitus apud Atticos consueverunt annos ac numerum accedentem a Dionysiis numerare, quemadmodum ex Olympiadibus. Iterabatur autem Dionysiorum festum tertio quoque anno ; unde Vergilius trieterica vocat. Suidas sic integre recenset : Ἐξ αὐτοῦ σχεδὸν τοσοῦτον ὅσον ἐκ Διονυσίων, id est Ex hoc prope tantum quantum ex Bacchanalibus. Addit dictum de rebus vehementer expetendis atque expectatis ; ad hoc facit quod refert ex auctore nescio quo :

Ὦ Διονύσια,

Αὐτὰ μὲν ὄζουσ᾿ ἀμβροσίας καὶ νέκταρος,

id est

O Bacchanalia,

Ipsa quidem redolent ambrosiam et nectar.

Index Adagiorum