IV. 1. Justitiae oculus. xi

Δίκης ὀφθαλμός, id est Justitiae oculus, dicitur sincerus et incorruptus judex aut ipsum etiam judicium. Adagii meminit Suidas,. Sumptum apparet ex illa Chrysippi descriptione apud Aulum Gellium, libro XIV, capite IV, in qua justitiae oculos tribuit acreis, rectos atque immotos ; quod eum qui recte sit judicaturus, non oporteat huc aut illuc ab honesto oculos deflectere. Celebratur hic senarius proverbialis :

Ἔστιν δίκης ὀφθαλμὸς ὃς πάνθ᾿ ὁρᾷ,

id est

Est oculus aequitatis omnia intuens.

Index Adagiorum