IV. 1. Placiadae. x

Πλακιάδαι καὶ στέλαιον, id est Placiadae etiam stelaeum. Plutarchus in iisdem Commentariis ostendit dici consuevisse de deprehensis adulteris et contumeliose, sicuti merentur, tractatis. Vicus est quidam Atticae regionis, cujus incolae Placiadae vocantur. Apud hos moris erat ut qui fuisset in adulterio deprehensus, ignominiosas poenas daret, impactis in pudendam corporis partem raphanis, qui apud illos mirae magnitudinis esse dicuntur. Quod si raphani forte non fuissent ad manum, stelaeo utebantur, id est ligonis ligno. Non me clam est hoc alio nobis dictum loco, sed mutilatum ; eoque duximus operaeprecium hic integre repetere.

Index Adagiorum