IV. 1Tenedius homo.vi
Τενέδιος ἄνθρωπος, id est Tenedius homo. Plutarchus in Adagionum Collectaneis ait dici solitum de homine tetrico formidabilique aspectu. Originem, sicuti plerumque alias, varie tradunt. Suidas ait regem quempiam Tenedi fuisse, cui nomen Tenes, qui legem tulerit atque induxerit morem ut a tergo judicis adstaret quispiam securim tenens, videlicet in hoc paratus ut qui perperam quid in judicio dixisset, opinor mendacium aut falsum testimonium, eum protinus securi feriret. [Lex.] Hoc interpretamenti ferme convenit cum eo quod ante commemoravimus in adagio Tenedia securis. Alii tradunt in hunc modum, haud tamen cum his pugnantia. Cygnus Neptuni filius, pater Hemitheae et Tenae, novercam liberis suis induxit. Evenit autem ut Tenes apud patrem insimularetur a noverca, quod sese de stupro interpellasset. Id cum ille verum esse crederet, juvenem in capsam inclusit unaque Hemitheam sororem, quod fraterni fati comes esse desideraret, simulque in mare praecipitavit. Id scrinium delatum est Leucophrynem, cui postea Tenedo commutatum vocabulum, videlicet a Tene Cygni filio. Qui progressu temporis nactus imperium ejus loci, quod modo diximus exemplum induxit, ut in tribunalibus assisteret qui securim in caput accusantis vibratam sustineret. Quod si quis fuisset calumniae convictus, eum protinus vivum securi dissecaret. Id spectaculi, quoniam formidabile videbatur, in proverbium abiit ut Tenedius homo diceretur qui minaci trucique esset aspectu.
Pausanias in Phocidis variat nonnihil in narratione, qua de re nobis dictum est alio loco in proverbio Tenedia securis. M. Tullius libro secundo Epistolarum ad Quintum fratrem : Tenediorum igitur libertas Tenedia securi praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderit. [Ad Quint.] Sentit libertatem rigide et in totum negatam.