IV. 1Attagen.v
Ἀτταγᾶς. Suidas indicat hoc cognominis proverbiali joco dici solere in servos stigmaticos, quod haec avis plumas habeat variis colorum notis distinctas. [Lex.] Aristophanes in Avibus :
[Aues] id estΕἰ δὲ τυγχάνει τις ὑμῶν δραπέτης ἐστιγμένος,
Ἀτταγᾶς οὗτος παρ᾿ ἡμῖν ποικίλος κεκλήσεται,
Quamobrem eam avem ibidem appellat πτεροποίκιλον. Ad eundem modum ταώς, id est pavones, appellant Graeci nitidius cultos et versicoloribus amictos. Caeterum de attagena plura dicemus in proverbio Attagenis novilunium.Si quis e vobis erit fugitivus atque ustus notis,
Attagen is sane apud nos varius appellabitur.