IV. 1. Argivi fures. iii

Ἀργεῖοι φῶρες, id est Argivi fures. De palam improbis ; nam Argivi furacitatis infamia laborabant antiquitus. Extat et hoc apud Suidam. Videtur autem adlusum ad vocem ipsam : argos enim Graecis significat ignavum et otiosum ; tales vero solent ali furtis. Latini vulgo ficto, sicuti videtur, per jocum vocabulo Laverniones appellant homines furaces, quod fures sub tutela Lavernae deae essent, in cujus luco obscuro atque abdito soliti sunt furto sublata praedamque defodere. Auctor Festus.

Index Adagiorum