Adagiorum Chiliades

Adagium 3002

IV. 1.Argivos vides.ii

Ἀργείους ὁρᾷς, id est Argivos vides, id est : stupentibus et attonitis oculis. Sumptum opinor ab Oreste, Furiis agitato. Hesychius nonnihil lucis aperit, admonens eos qui inter Helotes essent alicujus auctoritatis ac splendidi solitos appellari Argivos. [Lex.] Sunt enim Helotes in Peloponneso et Peloponnesi primaria civitas est Argos. Ambitionis igitur erat quod Argivi quam Helotes appellari maluerint. Non me fugit apud Lacedaemonios helotas vocari servos, quod ex gente subacta servos sibi constituerint ; et fortassis ex his quibus heri magis fidebant, Argivi dici maluerunt quam helotes . Similem affectum et hodie deprehendas in quibusdam, qui nati in obscurissimo pago praeclarae cujuspiam urbis cognomen asciscunt. Aristophanes in Pluto μανικὸν βλέπειν dixit eodem sensu. Refertur a Suida proverbii nomine. [Lex.]