Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3000

III. 10Tibicines mente capti.c

Athenaeus libro Dipnosophistarum octavo proverbio jactatum scribit apud priscos tibicinibus nihil esse mentis : Λόγος γὰρ παλαιός, ὡς ὅτι

Ἀνδρὶ μὲν αὐλητῆρι θεοὶ νόον οὐκ ἐνέφυσαν,

Ἀλλ᾿ ἅμα τῷ φυσᾶν χὠ νόος ἐκπέταται,

[Deipn.] Id est Dictum enim est pervetustum, quod

Dii tibicinibus nunquam mentem inseruere,

Sed simul ac flarint, avolat ilico mens.

De hoc hominum genere plura diximus in proverbio Tibicinis vitam vivis.