I. 3. Ex ovo prodiit. c

Ἐξ ὠοῦ ἐξῆλθεν, id est Ex ovo emersit. Aiunt dici solitum de magnopere formosis ac nitidis, quasi neges communi hominum more natos, sed ex ovo more Castoris et Pollucis. Siquidem est in poetarum fabulis Ledam, Tyndari filiam, ex Jovis concubitu peperisse ova, e quorum altero prodiere gemini Castor et Pollux, insigni forma juvenes, ex altero nata est Helena, cujus forma literis omnium est nobilitata.

Index Adagiorum