I. 1Factum stultus cognoscit.xxx
Idem aliter effertur ab aliis : Ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω, id est Rem peractam stultus intellexit. Sumptum est autem ex Homero, qui pluribus locis hanc usurpavit sententiam. Ut in Iliados Π et Υ :
[Il., XVII, 31] id estΜήτε ἀντίος ἵστασ᾿ ἐμοῖο,
Πρίν τι κακὸν παθέειν· ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω,
Huc allusit Euripides in Bacchis :Mihi obvius ire caveto, prius quam
Noxae aliquid capias ; nam factum novit et excors.
[Bacch., 1113] id estΚακοῦ γὰρ ἐγγὺς ὢν ἐμάνθανεν,
de Pentheo, qui sero nec nisi sua pernicie doctus coepit revereri Bacchum. Neque huic diversum est, quod admonet senarius ille inter Graecanicas sententias celebris :Nam didicit adfinis malo,
id estἩ δὲ μετάνοια γίγνετ᾿ ἀνθρώποις κρίσις,
Eodem pertinet Vergilianum illud :Tum judicant homines, ubi jam poenitet.
[Aen., VI, 620] Item illud Demosthenicum : Non emo tanti poenitere. [Noct. Att., I, 8, 6] Unde perquam eleganter Fabius apud Titum Livium eventum stultorum magistrum appellat Nec eventus doceat hoc, inquiens, qui stultorum magister est, sed ratio. [Hist., XXII, 39, 10] Plinius in Panegyrico, quem Trajano dixit, hujusmodi seram et infrugiferam prudentiam miseram vocat. Terror, inquit, et metus et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, ut a republica (erat autem omnino nulla respublica) oculos, aures, animos averteremus. [Pan., 66, 4]Discite justitiam moniti et non temnere divos.