III. 10. Insania non omnibus eadem. xcvii

Μανία γ᾿ οὐ πᾶσιν ὁμοία, id est

Haud est eadem vesania cunctis.

Hemistichium heroicum, sicut et illud superius, extat in eisdem collectaneis. Sensus est nullum esse mortalem, qui non in aliqua re desipiat. Quanquam alius alio morbo laboret, hic avaritiae, ille libidinis, hic ambitionis, ille invidiae. Quod corpore demonstrat Stoicus Damasippus apud Horatium in Sermonibus. Et in hac hominis calamitate mira ludit varietate natura. Inter hos, qui mente lapsi sunt, alii sibi videntur cornibus taurinis, alii naso praelongo, alii vasa fictilia, non nulli se credunt esse mortuos, alii sibi videntur esse principes, alii doctissimi philosophi. Novi qui se credit omnium qui sunt aut fuerunt esse multo sceleratissimum ; novi qui neminem crederet ipso ulla in re praestantiorem ; novi qui se crederet esse Christum, et alterum qui se putaret deum. Argivus ille solus plaudebat in theatro, credens se miros audire tragoedos. Athenaeus libro duodecimo refert de quodam Atheniensi, qui persuasum habebat omneis naves quae appellerent in Pireum esse suas easque recensebat, dimittebat ac deducebat et appellentes tanto gaudio excipiebat, ac si omnium rerum quas vehebant esse dominus ; at si quid perisset, non amplius quaerebat, si incolumes pervenissent, gaudebat, multa interim cum voluptate vitam agens, donec frater ejus Crito e Sicilia advectus tradidit illum medico, cujus opera liberatus est insania. Caeterum ad se reversus dicere solet se nunquam vixisse jucundius.

Index Adagiorum