III. 10. Fortis in alium fortiorem incidit. xcv

Ἐσθλὸς ἐὼν ἄλλου κρείττονος ἀντέτυχεν, id est,

Forti alius potior contigit, ac melior.

Dici solitum, ubi quis nimium fretus suis viribus, aliquando nanciscitur, a quo vincatur. Sumptum putant ab Hyllo Herculis filio et Euchemo Aegeate. Ita Zenodotus. Suidas hujusmodi verba recenset, tacito auctoris nomine : Ἔστι μὲν γὰρ ὅτε καὶ ταὐτόματον ἀντέπραξε ταῖς ἐπιβολαῖς τῶν ἀγαθῶν ἀνδρῶν· ἔστι δὲ ὅτε πάλιν κατὰ τὴν παροιμίαν

Ἐσθλὸς ἐὼν ἄλλου κρείττονος ἀντέτυχεν.

Id est Fit nonnunquam, ut juxta proverbium ipsa per se res bonorum virorum conatibus obsistat. Fit rursus interdum (juxta proverbium) :

Forti ut contingat fortior ac melior.

Sententia potest videri ducta ex Iliados X ubi Hector incidit in Achillem  :

Πρόσθε μὲν ἐσθλὸς ἔφευγε, δίωκε δέ μιν μέγ᾿ ἀμείνων,

id est

Fugit qui prius acer erat, cui jam acrior instat.

Index Adagiorum