III. 10. Per ignem incedis. xciv

Ἐν πυρὶ βέβηκας, id est Per ignem incedis, id est versaris in periculoso negotio. Est apud Aristophanem in Lysistrata :

Κἂν μὲ χρῇ, διὰ τοῦ πυρὸς

Θέλω βαδίζειν,

id est

Velim et per ignem incedere, si fuerit opus.

Horatius in Odis :

Periculosae plenum opus aleae

Tractas et incedis per ignes

Suppositos cineri doloso.

Tradunt etiam in eum quadrare, cui celeriter absolvendum est negotium. Qui per ignem incedit, minus laeditur, si suspensis pedibus properet. Confine quod ille dixit apud Senecam declamator : Per spinas ingredior.

Index Adagiorum