III. 10Gigantum arrogantia.xciii
Γιγάντων ἀπόνοια, id est Gigantum amentia. Dicebatur, ubi quis viribus suis fretus, temere, nulloque consilio res non tentandas moliretur. Tractum a notissima gigantum fabula. Proverbium admonet inauspicato cedere, quaecumque citra consilium adversus deos, adversus pietatem, adversus jus et aequum per vim instituuntur. Horatius in Odis :
[Carm., III, 4, 65] Homerus item Iliados Ψ elegantissima sententia demonstrat in omni negotio nimio plus habere momenti rationem, consiliumque quam corporis vires :Vis consilii expers mole ruit sua,
Vim temperatam dii quoque provehunt
In majus.
[Il., XXIII, *] id estΜήτι τοι δρυτόμος μέγ᾿ ἀμείνων ἠὲ βίηφι,
Μήτι δ᾿ αὖτε κυβερνήτης ἐνὶ οἴνοπι πόντῳ
Νῆα θοὴν ἰθύνει ἐρεχθομένεν ἀνέμοισι,
Μήτι δ᾿ ἡνίοχος περιγίγνεται ἡνιόχοιο,
Aristoteles libro de Rhetoricis II. citat hunc versum trochaicum, tacito auctoris nomine :Consilio sane multo quam robore praestat,
Hirsutam quicumque parat succidere silvam.
Consilio rursum nauclerus in aequore nigro
Dirigit undivagam navim raptantibus austris,
Consilio auriga aurigam vincitque praeitque.
[Rhet.] id est Non decet, mortalis ut qui es curet immortalia :Θνατὰ χρὴ τὸν θνατόν, οὐκ ἀθάνατα τὸν φρονεῖν,
Sed magis mortalis ut qui est cogitet mortalia.