III. 10. Canis panes somnians. lxxxvi

Sunt quibus proverbiali figura dictum videatur illud apud Theocritum in Piscatoribus.

Καὶ γὰρ ἐν ὕπνοις

Πᾶσα κύων ἄρτως μαντεύεται, ἰχηθύα κἠγών,

id est

Siquidem omnis

Panes in somnis canis hariolatur, at ipse

Pisces.

Sensus est unicuique ea per somnum occurrere, quae impense desiderat quibusque magnopere deditus est. Aristoteles non solum homini, verumetiam caeteris animantibus somnia tribuit, etiamsi id in canibus evidentissimum, quippe quos audimus saepenumero dormientes venationem somniare, quae res haud difficile deprehenditur ex ratione latratus, quem edunt sopiti. Proinde nobis rectius quadraturum videtur, si pro ἄρτως legatur ἀγρώς aut ἄγρας, id est agros aut venationes. Verum hoc tantum eruditis pensitandum proponimus, super hoc pronuntiaturis, ubi codicem emendatiorem erunt nacti. Nobis adhuc non contigit. Ex somniis autem qui hariolentur eventura, ne nostris quidem temporibus desunt, quanquam non probat Aristoteles.

Index Adagiorum