III. 10Nihil aliae civitates ad Crotonem.lxxxv
Μάταια τἆλλα παρὰ Κρότωνα τἄστεα, id est :
Theocriti interpres meminit hujus proverbii. Licebit accommodare ad rem aut hominem usque adeo praecellentem, ut reliqui cum hoc collati nihil esse videantur. Natum fortassis est a pugilum Crotoniatarum excellentia, quorum erat Milo, de quo dictum est alias, nempe in proverbio Crotone salubrius.Sunt reliqua prae Crotone frivola oppida.