Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2983

III. 10Mihi ista curae futura sunt etc.lxxxiii

Ἐμοὶ μελήσει ταῦτα καὶ λευκαῖς κόραις, id est,

Curae ista mihi erunt ac puellis candidis.

Senarius ex oraculo ductus in popularem sermonem. Cum Brennus Gallicis copiis ingrueret in Delphos, Delphi consuluerunt oraculum, quid opus esset facto. Responsum est hoc quod modo retulimus carmine. Paulo post visus Apollo cum duabus puellis Pallade ac Diana. Nam et his fana sunt apud Delphos. Convenit uti, si quando significabimus nihil esse periculi, negotium iis curae futurum, ad quos pertinet. Refertur in Plutarchi collectaneis. Cicero vertit Graecum carmen De divinatione primo :

Ego providebo rem istam et albae virgines.

[Diuin.]