III. 10. Embarus sum. lxxxi

Ἔμβαρός εἰμι, id est Embarus sum. Dictum est olim die insano deliroque. Referunt autem adagionem ad hujusmodi fabulam : Olim Piraeus insula fuit, id quod ipsum etiam vocabulum adhuc indicat, περᾶν enim transmittere est. In ea cum Munychus principatum obtineret, templum instituit Dianae, cui cognomen additum Munychiae. Dein cum ursus Dianae sacer quidam ibi repertus et ab Atheniensibus interfectus esset, fames ingruit. Itum est ad oraculum quaesitumque malo remedium. Respondit deus, ita demum finem mali futurum, si quis filiam immolasset numini. Unus autem repertus est Embarus, usque adeo demens, qui polliceretur se filiam immolaturum, ea lege, ut sacerdotium in posteros suos traduceretur. Itaque puellam sollemni ritu ornatam sacrificavit. Fit et hujus mentio in Plutarchi collectaneis. Hesychius testatur extitisse in Phasmate Menandri.

Index Adagiorum