III. 10. Tinctura Cyzicena. lxxix

Βάμμα Κυζικηνόν, id est, Tinctura Cyzicena, dedecus non eluendum appellabatur apud Atticos. Dicebaturque in eos, qui metu quippiam indecore facerent. Nam Cyziceni duobus nominibus notati sunt, timiditatis, et mollitiei. Recensetur in iisdem collectaneis. Meminit et Hesychius, addens Cyzicenos ob mollitiem notatos, quod Iones essent. Eadem fere Aristophanis interpres. Stephanus addit eos fuisse graves Tyrrhenorum praedationibus. Extat apud Aristophanem in Pace :

Ἂν δέ που μάχεσθ᾿ ἔχοντα τὴν φοινικίδα,

Τηνικαῦτ᾿ αὐτὸς βέβαπται βάμμα Κυζικηνικόν,

id est

Sicubi pugnare oportet atque ferre palmulam,

Ipsum eum tinctura tingit mox ibi Cyzicenica.

Solent autem tincturae insignes a locis habere cognomen. Nec enim ubivis quilibet color tingitur feliciter. Simili modo dictum est ἔμβαμμα Συρακούσιον et βάμμα Σαρδανικόν. Id paroemia detorsit ad mores hominum. Est enim aestimatio rumorque consequens hominum vitam, velut tinctura quaedam. Unde carbone notari dicuntur qui damnantur. Et notum est illud Ennianum apud Aulum Gellium : Quae tincta malis aut quae bona dicto. Aristophanis interpres indicat Lacedaemonios puniceis tunicis uti solitos, ne ab hoste sentirentur vulnerati, ob coloris similitudinem. At ignavi mollesque pallescunt. Addam quod est apud Herodotum libro quarto : Cum Aethiopum rex conspexisset a rege Persarum missam vestem purpuream, rogavit tincturae rationem. Eam cum ab Ichthyophagis didicisset, δολεροὺς μὲν ἀνθρώπους ἔφη εἶναι, δολερὰ δὲ αὐτέων τὰ εἵματα, id est non solum ait homines esse subdolos, sed et vestes illorum esse dolosas.

Index Adagiorum