III. 10. Mox sciemus melius vate. lxxviii

Τάχ᾿ εἰσόμεσθα μάντεων ὑπέρτερον, id est

Mox melius ipso vate rem cognorimus.

Ad eum modum dicebant, qui rem non coniecturis divinabant, sed experimento deprehendere tentarent. Nihil enim experimento certius. In iisdem extat Plutarchi collectaneis. Sumptum autem ex Sophoclis Antigona. At Titus Livius belli Punici secundi libro secundo eventum appellat stultorum magistrum.

Index Adagiorum