III. 10. Capram coelestem orientem conspexerunt. lxxvi

Αἶγα τὴν οὐρανίαν ἐπιτέλλουσαν ἐθεάσαντο, id est Capram coelestem exorientem aspexerunt. Hoc dici solitum in eos, quibus omnia feliciter eque animi sententia succederent : propterea quod antiquitus opinione vulgi comprobatum est, qui capram illam Iovis altricem et ob id in siderum relatam numerum conspexissent, quidquid votis conciperent, ejus compotes futuros. Qua de re latius dictum est in adagio Ἀμαλθείας κέρας. Hoc autem extat in Plutarchi collectaneis. Idem in libello De poetis audiendis : Εὐδαίμων πολύαγρος οὐράνιον αἶγα πλουτοφόρον τρέφων, id est, Felix multorum agrorum possessor, coelestem capram opum largitricem alens. Quanquam apud Athenaeum libro nono Antiphanes, opinor commemorat capram coelestem inter animantia apta mensis : Τράγος ὑλιβάτας αἲξ οὐρανία, κριὸς τομίας, id est Hircus silvester, capra coelestis, aries castratus.

Index Adagiorum