III. 10. Imperator bonus, et idem robustus miles. lxxv

Refert Plutarchus in commentario De fortuna Alexandri, si modo is liber illius est : Cum in convivio propositum esset, quinam inter versus Homericos maxime probandus videretur, aliis alios praeferentibus Alexander huic carmini palmam tribuit, quod extat Iliados Γ :

Ἀμφότερον, βασιλεύς τ᾿ ἀγαθὸς κρατερός τ᾿ αἰχμητής,

id est

Dux bonus ac miles praepollens viribus idem.

Nam hoc et Agamemnonis laudem expressit et Alexandri virtutem est vaticinatus. Quanquam nostra quidem sententia non magnum habet momentum in principe corporis robur, plurimum autem consilium et prudentia. Proinde graviter Timotheus, cum rhetores Charetem quendam efferrent laudibus, juvenem corporis viribus insignem censerentque ejusmodi belli ducem Atheniensibus esse quaerendum : Haudquaquam, inquit, nam istiusmodi quidem optarim, qui culcitras et stragulas sit exercitui deportaturus ; at ducem velim, qui a fronte pariter atque a tergo sit oculatus et quem a perpendendo quid utile factu sit, nulla impediat animi perturbatio.

Index Adagiorum