III. 10Focus luculentus in aedibus.lxx
Primum domus ornamentum est, ut luceat focus ; proinde qui in aedes immigrant novas aut in diversorium ingrediuntur, ante omnia jubent ignem incendi. Quod ex Homeri X sumptum videtur, apud quem Ulysses :
[Od., XXII, *] id estΠῦρ νῦν μοι πρώτιστον ἐνὶ μεγάροισι γενέσθω,
Item illud celebratum :Nunc ante omnia mi lucescat in aedibus ignis.
[De uirtute et uitio, OM 2, 9, 100] id estΑἰθομένου δὲ πυρὸς γεραρώτερος οἶκος ἰδέσθαι,
Quo quidem versiculo videtur impendio delectatus Plutarchus, adeo subinde usurpat et in varios detorquet usus : in commentario De virtute et vitio refert ad opes, potentiam, gloriam, quae tum fiunt jucundiora, si adsit animus a molestia liber ; rursum in libello, quem Amatorium inscripsit, detorquet ad amantis animum longe splendidiorem, si calor amoris eum inflammarit.Scilicet accenso domus est ornatior igni.