I. 3Septem convivium, novem convicium.xcvii
Septem convivium, novem convicium. Elegans vel ob ipsam προσονομασίαν sententia, qua significatum est in convivium paucos adhibendos esse, alioqui fore tumultuosum atque insuave. Quod significans Horatius,
[Epist., I, 5, 28] Extabant antiquitus leges quae praescriberent simul et moderatum convivarum numerum et sumptus modicos. M. Terentius Varro apud Gellium censet convivas intra Gratiarum et Musarum numerum oportere consistere, ne aut plures sint novem aut pauciores tribus. [Noct. Att., XIII, 11, 2] Sed hoc adagium vetat ad Musarum usque numerum pervenire. Plinius libro vicesimooctavo, capite secundo scribit Servium Sulpitium commentum fuisse causam, cur ominosum esset mensam relinquere, quod illis temporibus nondum numerabantur convivae plures tribus. [Hist. Nat., XXVIII, 26] Chaerephon apud Athenaeum libro sexto videtur admittere convivas usque ad triginta, dumtaxat in nuptiis. [Deipn., VI, 245a] Caeterum quibus datum erat negotium numerandi convivas, γυναικονόμους appellant. Refert inibi fabulam non illepidam : Parasitus cum invocatus venisset ad nuptias et postremus accumberet, gynaeconomi numeratis convivis jusserunt illum abire, quod contra legem super numerum triginta secutus esset. At ille Numerate, inquit, denuo a me sumentes initium. Hoc pacto non erat futurus supernumerarius. Refertur apud Julium Capitolinum in vita L. Veri imperatoris. Et notissimum quidem, inquit, ejus fertur tale convivium, in quo primum duodecimus accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum, Septem convivium, novem vero convicium. [Ver., 5, 1] Convicium autem dixit pro clamore quasi convocium. Torqueri potest ad polyphiliam aut turbam rationum in argumentando aut exemplorum in suadendo aut etiam ad polytechniam. Quavis in re turba confusionem parit ac molestiam.Locus est, inquit, et pluribus umbris,
Sed nimis arcta premunt olidae convivia caprae.