III. 10. Non quidvis continget quod optaris. lx

Qui negabit omnia contingere homini quae sperarit, animoque conceperit, accommodabit illud ex eodem libro :

Ἦ τοι μὲν ὄνειροι ἀμήχανοι ἀκριτόμυτοι

Γίγνοντ᾿, οὐδέ τε πάντα τελείεται ἀνθρώποισι,

id est

Frivola scilicet existunt et inania quaedam

Somnia, nec quodcumque vides, sic evenit omne.

Atque hoc in loco subjungit pulcherrimum illud de duobus somniorum portis figmentum, quod in sexto Vergilius retulit.

Index Adagiorum