III. 10De alieno liberalis.l
De alieno facile largimur, de nostris non item. Hanc sententiam protulit Antinous in eodem libro :
[Od., XVII, 451] id estἘπεὶ οὔ τις ἐπίσχεσις οὐδ᾿ ἐλεητὺς
Ἀλλοτρίων χαρίσασθαι,
Seneca Epistolarum libro II epistola XVI : Non est quod mireris animum meum, adhuc de alieno liberalis sum. [Luc.] Ita Mitio in Adelphis Aeschino dicenti : Fac, promisi ego illis : Respondet : Promisisti autem ? De te largitor, puer. [Adelph.]Nam res largiri alienas
Haud res ulla vetat, neque enim piget.