I. 3. Procul a pedibus equinis. xcv

Ἐκ τῶν ποδῶν ἱππείων, id est Procul a pedibus equinis. Etiam hodie vulgo dicitur, cum significant fugiendum esse periculum. Hac voce monere consueverunt, ut quisque sibi caveret in certaminibus equestribus : Ἔξω τῶν ποδῶν ἱππείων, id est Extra pedes equinos. Eam deinde vulgus proverbii vice usurpavit.

Index Adagiorum