I. 3. Post principia. xciv

Eandem ferme sententiam habet Post principia. Sumptum item a bellis, in quibus tutissimus locus est post principia. Siquidem in prima acie stabant hastati, in secunda principes, robustior aetas, hos sequebantur scutati omneis, maxime insignes armis, post hos triarii et rorarii, quemadmodum indicat T. Livius decadis primae lib. VIII. Itaque nullus in acie locus tutior quam post principia. Terentius in Eunucho :

Tu hosce instrue, hic ego ero post principia ; inde omnibus signum dabo.

Erat autem hic locus timido nebuloni conveniens, id quod ridens Gnatho,

Illuc, inquit, est sapere, ut hosce instruxit, ipsus sibi cavit loco.

Idem hoc Pyrrhus factitavit.

Donatus admonet eum usum verbo militari. Porro Vegetius libro De re militari secundo testatur principales in acie milites proprie dici principia. Sic enim ait : Antiqua ordinatione legionis exposita principalium militum et, ut proprio verbo utar, principiorum nomina ac dignitates secundum praesentes matriculas indicabo. Axius apud Varronem : Ego vero, ut aiunt, post principia in castris. In proverbio Res ad triarios rediit plura de his comperies.

Index Adagiorum