III. 10. Sui dissimilis. xxxii

In sui dissimilem quadrabit illud ex Odysseae Ν, quod de Pallade dixit Ulysses  :

Σὲ γὰρ αὐτὴν πάντα ἐΐσκεις,

id est

Nunc alio, nunc rursum alio fis obvia vultu.

Idem mire quadrabit in sapientiam, quae variis involucris obtegitur apud priscos et alia atque alia specie proponitur, praesertim in divinis literis, quae tota ferme constat allegoriis.

Index Adagiorum