I. 3. Extra telorum jactum. xciii

Ἔξω βελῶν, id est Extra telorum jactum pro eo, quod est : in tuto citraque periculum. Translatum a bellis, ubi qui nolunt feriri jaculis, longius semovent sese quam ut possint contingi jactu teli, aut in loco a jaculis defenso se continent. Unde illud frequens apud historicos : Jam ad teli jactum pervenerant. Q. Curtius lib. III : Jam in conspectu, sed extra teli jactum utraque acies erant. Idem libro IV : Ut extra teli jactum essent. Ac rursum : Nondum ad teli jactum pervenerant, quod Graeci dicunt ἐντὸς βελῶν. Neque vero tantum ii dicuntur ἔξω βελῶν esse, qui longius absunt quam ut jaculo contingi possint, verumetiam qui utcumque tuti sunt. Seneca libro De beneficiis septimo simili tropo dixit extra ictum : Injuriam deo sacrilegus quidem non potest facere, quem extra ictum sua divinitas posuit. Lucianus in Votis : Ἐπισκοπεῖν ἔξω βέλους ὑπεραιωρούμενον. Optat quispiam pennas, ut e sublimi spectare possit dimicantes ipse tutus a jaculis. Idem : Καὶ ἔξω ἦν βέλους, id est Jamque extra teli conjectum erat. Polyphemus de Ulysse, qui jam fugerat, ut eum Cyclops telo assequi non posset, Odysseae K ad finem. Idem rursus : Αἱ δὲ Μοῦσαι διὰ τί σοι ἄτρωτοι καὶ ἐντὸς βελῶν εἰσιν; id est Cur Musas non feris atque a tuis telis sunt tutae ? Allusit huc idem in Nigrino : Καὶ καθάπερ ὁ Ζεὺς τὸν Ἕκτορα, ὑπεξαγαγὼν ἐμαυτὸν ἐκ βελέων, φασὶν,

Ἔκ τ᾿ ἀνδροκτασίης ἔκ θ᾿ αἴματος ἔκ τε κυδοιμοῦ,

τὸ λοιπὸν οἰκουρεῖν εἱλόμην, id est Quemadmodum Jupiter Hectorem, ita meipsum a jaculis eximens, ut aiunt :

Atque a caede virum atque a sanguine deque tumultu,

reliquum vitae tempus domi sedere destinabam. Est autem apud Homerum Iliados Ξ :

Ἐκ βελέων, μή που τις ἐφ᾿ ἕλκεϊ ἕλκος ἄρηται,

id est

Extra tela, uti ne quis vulnus forsitan addat

Ad vulnus.

Contra quem obnoxium periculo videri volemus, hunc ἐντὸς τοῦ βέλους dicere poterimus. Lucianus in Baccho : Οὐδ᾿ ἐντὸς βέλους γενέσθαι ὑπομείναντες, id est Ne tantisper quidem manentes, ut intra teli jactum essent. Intra telum Vergilius in XI :

Jamque intra jactum jactum teli progressus uterque.

Index Adagiorum