III. 10. Non possum non dicere. xxix

Ubi quis negat se reticere posse quod habet in animo, festiviter acommodabit illud ex eodem libro :

Εὐξάμενός τι ἔπος ἐρέω, οἶνος γὰρ ἀνώγει

Ἤλιος,

id est

Dicam equidem quiddam jactantius, urget enim me

Vinum amens.

Eodem in loco, quantum possit vinum, eleganter ostendit Ulysses. Ita enim consequitur :

Ὅς τ᾿ ἐφέηκε πολύφρονά περ μάλ᾿ ἀεῖσαι

Καί θ᾿ ἁπαλὸν γελάσαι καὶ τ᾿ ὀρχήσασθαι ἀνῆκεν,

Καί τι ἔπος προέηκεν, ὅ πέρ τ᾿ ἄρρητον ἄμεινον,

id est

Vinum quantumcumque gravem atque pudentem

Incitat ad cantum ac tenerum ridere chorosque

Ducere compellit, nonnunquam quod tacuisse

Praestiterat reserato effutit pectore dictum.

Index Adagiorum