III. 10. Cum amico non certandum aemulatione. xxiv

Cum amico et benemerito non est suscipiendum certamen, ne quid obscuretur amicitia propter aemulationem, hujusmodi comitem contentionum. Id innuit Homerus in Odysseae Θ, cum Ulysses excipit Laodamantem, quod hospes esset :

Τίς ἂν φιλέοντι μάχοιτο;

id est

Quis namque benigno cum hospite pugnet ?

Locum etiam habuerit, ubi dicemus hospitis esse munus cedere iis, apud quos diversatur, etiamsi possit vincere. Nam inibi statim subnectitur hujusmodi sententia :

Ἄφρων γὰρ κεῖνός γε καὶ οὑτιδανὸς πέλει ἀνήρ,

Ὅστις ξεινοδόκῳ ἔριδα προφέρηται ἀέθλῳ,

id est

Vir siquidem vecors est ille nec unius assis,

Quisquis ad eventum certaminis evocat illum,

Quem penes hospitio fruitur tectoque juvatur.

Index Adagiorum