Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2921

III. 10Femina nihil pestilentius.xxi

Nihil femina pestilentius. Hanc sententiam eodem in libro sic effert Homerus :

Ὡς οὐκ αἰνότερον καὶ κύντερον ἄλλο γυναικός,

[Od., XI, *] id est

Usque adeo nihil improbius muliereque pejus.

Frequenter apud antiquos poetas male audit mulierum genus. Quae quidem et hodiernis temporibus strenue dant operam, ne poetae plane vaniloqui fuisse videantur.