III. 10. Alia committenda, alia celanda. xx

Non temere quidvis apud quemvis effutiendum, ac ne familiaribus arcana omnia proferenda sunt, verum alia communicare convenit cum amicis, aut uxoribus, alia celare. Ad hanc sententiam quadrat illud ex Odysseae Λ.

Ἀλλὰ τὸ μὲν φάσθαι, τὸ δέ γ᾿ αὖ κεκρυμμένον εἶναι,

id est

Dicendum est aliud, contra est aliud reticendum.

Index Adagiorum