I. 3. Φίλαυτοι. xcii

Qui sibi vehementer placent quique suis ipsorum commodis impense student aliorum rebus vel neglectis vel etiam afflictis, a Graecis eleganter φίλαυτοι vocantur. Vitium ipsum φιλαυτία dicitur. Quod apposite circumloquens Horatius Caecus, inquit, amor sui. Id vitii Plato malorum omnium fontem autumat. Aristoteles nono Moralium libro satis indicat hanc φιλαύτου probrosam appellationem ceu proverbialem vulgo jactatam fuisse, cum ait homines sui supra modum amantes a multitudine male audire, quippe qui foedo infamique cognomine vocentur φίλαυτοι. Contra qui sibi displicent, putiduli vocantur. Martialis :

Altera rancidula est, altera putidula est.

Est autem id vitium fere insitum, ut sua cuique magis probentur quam aliena, quod tamen eximie videtur fuisse in Afris. Nusquam autem haec pestis immedicabilior quam in dogmatibus, quorum persuasione semel imbuti sumus ; id quod eleganter notat Galenus libro Τῶν φυσικῶν δυνάμεων primo : Οὕτως ἄρα δυσαπότρεπτόν τι κακόν ἐστιν ἡ περὶ τὰς αἱρέσεις φιλοτιμία καὶ δυσέκνιπτον ἐν τοῖς μάλιστα καὶ ψώρας ἁπάσης δυσιατώτερον, id est Adeo de sectis contentio malum est, quod aegre excutitur, et cum primis ineluibile, denique quavis scabie insanabilius.

Index Adagiorum