I. 3. Omneis sibi melius esse malunt quam alteri. xci

Eandem ferme sententiam Terentius simpliciter extulit in Andria :

Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet,

Omneis sibi esse melius malle quam alteri.

Rursum in eadem fabula proverbium ad personam detorsit :

Heus proximus sum egomet mihi.

Aristoteles libro Moralium Eudemiorum septimo : Δοκεῖ γὰρ ἐνίοις μάλιστα ἕκαστος αὐτὸς αὑτῷ φίλος, id est Nonnullis enim videtur quemque sibi potissimum amicum esse. Sibi quisque amicus est Item Plato libro De legibus V : Τοῦτο δὲ ἔστιν ὃ λέγουσιν, ὡς φίλος αὑτῷ πᾶς ἄνθρωπος φύσει τέ ἐστι καὶ ὀρθῶς ἔχει, id est Hoc est autem quod aiunt, ununquemque natura sibi amicum esse idque recte fieri. Quin et hodie theologorum proverbium celebratur caritatem a seipso proficisci natum videlicet ex his Cantici mystici verbis : Ordinate in me charitatem. Verum de eo quid sentiam alias ubi locus inciderit, diligentius tractabimus. Sed Terentianam sententiam Euripides extulit in Medea :

Ὡς πᾶς τις αὑτὸν τοῦ πέλας μᾶλλον φιλεῖ,

id est

Quod quisque semet plus amico diligit.

Vel sic :

Quod quisque se plus atque amicum diligit.

Rursum in Graecarum sententiarum collectaneis :

Φιλεῖ δ᾿ ἑαυτοῦ πλεῖον οὐδεὶς οὐδένα,

id est

Nemo seipso diligit quenquam magis.

Index Adagiorum