Venter improbus interpellator, non sinit unquam quempiam oblivisci sui. Id ad egestatem torqueri poterit, quae mortales ad omnia tum facienda tum ferenda solet compellere. Sic autem Ulysses in eodem libro :
id estΟὐ γάρ τι στυγερῇ ἐπὶ γαστέρι κύντερον ἄλλο
Ἔπλετο, ἥ τ᾿ ἐκέλευσεν ἕο μνήσασθαι ἀνάγκῃ
Καὶ μάλα τειρόμενον καὶ ἐνὶ φρεσὶ πένθος ἔχοντα,
Valde animo crucieris et angat pectora maeror.Non est improbior res altera ventre molesto,
Quippe vel invitum meminisse sui iubet, et si