III. 9. Malis mala succedunt. xcvii

In eum, qui variis exercetur incommoditatibus fortunae, nunc morbo, nunc rapinis, nunc aliis atque aliis malis, conveniet illud ex eodem libro :

Ἄλλοτε μέν τε νότος βορέη προβάλεσκε φέρεσθαι,

Ἄλλοτε δ᾿ αὖτ᾿ εὖρος ζεφύρῳ εἴξασκε διώκειν,

id est

Tradebat notus hunc boreae quandoque vehendum,

Nunc rursum zephyro jactandum tradidit eurus.

Ausonius in epigrammate eleganter dixit Catenatos labores, quod negotium ex negotio seritur. Cui contrarium est quod ait Pindarus Olymp. VIII : Ἐσθλὰ δ᾿ ἐπ᾿ ἐσθλοῖς ἔργα θέλοι δόμεν. Optat, ut Juppiter velit illi benefacta benefactis cumulare.

Index Adagiorum